Latin
8.91 to 8.104
Augustine, De Trinitate 8.91-104
Unproofread scanNot analysed yet
An illud quod videt, veritas est interior præsens animo qui cam valet Intueri? Neque omnes valent: et qui intueri valent, hoc etiam quod intuentur non omnes sunt, hoc est, non sunt etiam ipsi justi animi, sicut possunt videre ac dicere quid sit justus animus. Quod unde esse poterunt1, nisi inhaerendo eidem ipsi formæquam intuentur, ut inde formentur et sint justi animi; non tantum cernentes et dicentes justum esse animum qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit, sed etiam ut ipsi juste vivant insteque morati sint, sua cuique distribuendo, ut nenini quidquam debeant, nisi ut invicem diligant (Rom. VIi, 8). Et unde inhæretur illi formæ, nisi amando? Cur ergo alium diligimus quem credimus justum, et non diligimus ipsam formam ubi videmus quid sit justus animus, ut et nos justi esse possimus? An vcro nisi et istam diligeremus, nullo modo cum dil 'cremus quem diligimus ex ista, sed dum justi non sumus, minus eam diligimus quam ut justi esse valeamus? Homo ergo qui creditur justus, ex ea- forma et veritate diligitur, quam cernit et iutelligit apud se ille qui diligit: ipsa vero forma et veritas noH est quomodo aliunde diligatur. Neque enim invenimus aliquid tale præter ipsam, ut eam, cum incognita est, credendo diligamus, ex eo quod jam tale aliquid uuvinius. Quidquid enim tale aspexeris, ipsa est: et nun est quidquam tale, quoniam sola ipsa talis est, qualis ipsa est. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint, amare debet. Sic enim et semetipsuM' amare debet, aut quia justus est, aut ut justus sit: sic enim diligit proximum tanquam se ipsum sine ulto periculo. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quoniam se ad hoc diligit ut sit injustus,: ad hoe ergo ut sit malus, ac per hoc jam non se diligit.