Latin
8.76 to 8.90
Augustine, De Trinitate 8.76-90
Unproofread scanNot analysed yet
Quam tamen imagincm si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum qui Alexandriam noverunt, profecto aut omnes dicelent, Non est ipsa; aut si dicerent, Ipsa est, multum mirarer, atque intuens in animo meo ipsam, id est imaginem quasi picturam ejus, ipsam tamen esse ncscirem, sed eis crederem qui visam tenerent. Non autcm ita quæro quid sit justus, nee ita invenio, nee ita iniucor, cum id eloquor; nec ita probor,cum audior; nec ita probo, cum audio; quasi tale aliquid oculis viderim, aut ullo corporis sensu didicerim, aut ab eis qui ita didicissent audierim. Cum enim dico et sciens dico, Justus est animus qui scientia atque ratione in vita ac moribus sua cuique distribuit; uon aliquam nm absentem cogilo, sicut Carthaginem, aut fingo ut possum, sicut Alexandriam, sive ita sit, sive non ita: sed præsens quiddam cerno, et cerno apud me, etsi non sum ipse quod cerno, et multi si audiant approbabunt. Et quisquis me audit atque scienter approbat, apud se et ipse hoc idem cernit, etiamsi non sit et ipse quod cernit. Justus vero cum id dicit, id quod ipse est cernit et dicit. Et ubi eliam ipse cernit, nisi apud se ipsum? Sed hoc mirum non est: ubi enim se cerneret, nisi apud se ipsum? Illud mirabile est ut apud se animus videat quod alibi nusquam vidit, et verum videat, et ipsum verum justum animum videat, et sit ipse animus et non sit justus animus, quem apud sc ipsum videt. Num cst alius animus justus in animo nondum justo? Aut si non est, quem ibi yidct, cum vidct et dicit quid sit animus justus, nec alibi quam in se ipso videt, cum ipse non sit animus justus?