Latin
12.1.19 to 12.1.21
Augustine, De Trinitate 12.1.19-21
Not analysed yet
[18] Nec sane cum sola cogitatione mens oblectatur inlicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et uoluens libenter quae statim ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse peccatum sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus uenia petenda est pectusque percutiendum atque dicendum: Dimitte nobis debita nostra, faciendumque quod sequitur atque in oratione iungendum: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Neque enim sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset inlicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur; ita dici potest in homine uno si delectationibus inlicitis a quibus se continuo deberet auertere cogitatio libenter sola pascatur, nec facienda decernantur mala sed tantum suauiter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine uiro posse damnari. Absit hoc credere. Haec quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur nisi haec quae sine uoluntate operandi sed tamen cum uoluntate animum talibus oblectandi solius cogitationis sentiuntur esse peccata per mediatoris gratiam remittantur. [19] Haec itaque disputatio qua in mente uniuscuiusque hominis quaestiuimus quoddam rationale coniugium contemplationis et actionis, officiis per quaedam singula distributis tamen in utroque mentis unitate seruata, salua illius ueritatis historia quam de duobus primis hominibus, uiro scilicet eiusque muliere de quibus propagatum est genus humanum, diuina tradit auctoritas ad hoc tantummodo audienda est ut intellegatur apostolus imaginem dei uiro tantum tribuendo non etiam feminae, quamuis in diuerso sexu duorum hominum aliquid tamen significare uoluisse quod in uno homine quaereretur. [XIII 20] Nec me fugit quosdam qui fuerunt ante nos egregii defensores catholicae fidei et diuini eloquii tractatores cum in homine uno cuius uniuersam animam bonam quendam paradisum esse senserunt duo ista requirerent, uirum mentem, mulierem uero dixisse corporis sensum. Et secundum hanc autem distributionem qua uir ponitur mens, sensus uero corporis mulier, uidentur apte omnia conuenire si considerata tractentur nisi quod in omnibus bestiis et uolatilibus scriptum est non esse inuentum uiro adiutorium simile illi et tunc est ei mulier facta de latere. Propter quod ego non putaui pro muliere sensum corporis esse ponendum quem uidemus nobis et bestiis esse communem, sed aliquid uolui quod bestiae non haberent, sensumque corporis magis pro serpente intellegendum existimaui qui legitur spientior omnibus pecoribus terrae. In eis quippe naturalibus bonis quae nobis et inrationabilibus animantibus uidemus esse communia uiuacitate quadam sensus excellit, non ille de quo scriptum est in epistula quae est ad hebraeos ubi legitur perfectorum esse solidum cibum qui per habitum exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo (illi quippe sensus naturae rationalis sunt ad intellegentiam pertinentes), sed iste sensus qui est quinquepertitus in corpore per quem non solum a nobis uerum etiam a bestiis corporalis species motusque sentitur.