Latin
12.1.22 to 12.1.24
Augustine, De Trinitate 12.1.22-24
Not analysed yet
[21] Sed siue isto siue illo siue aliquo alio modo accipiendum sit quod apostolus uirum dixit imaginem et gloriam dei, mulierem autem gloriam uiri, apparet tamen cum secundum deum uiuimus, mentem nostram in inuisibilia eius intentam ex eius aeternitate, ueritate, caritate proficienter debere formari, quiddam uero rationalis intentionis nostrae, hoc est eiusdem mentis, in usum mutabilium corporaliumque rerum sine quo haec uita non agitur dirigendum, non ut conformetur huic saeculo finem constituendo in bonis talibus et in ea detorquendo beatitudinis appetitum, sed ut quidquid in usu temporalium rationabiliter facimus aeternorum adipiscendorum contemplatione faciamus per ista transeuntes, illis inhaerentes. [XIV] Habet enim et scientia modum suum bonum si quod in ea inflat uel inflare assolet aeternorum caritate uincatur, quae non inflat sed, ut scimus, aedificat. Sine scientia quippe nec uirtutes ipsae quibus recte uiuitur possunt haberi per quas haec uita misera sic gubernetur ut ad illam quae uere beata est perueniatur aeternam. [22] Distat tamen ab aeternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiae, haec scientiae deputatur. Quamuis enim et illa quae sapientia est possit scientia nuncupari sicut et apostolus loquitur ubi dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum, quam scientiam profecto contemplationis dei uult intellegi quod sanctorum summum erit praemium; tamen ubi dicit: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, haec utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit et unde possit utrumque dinosci. Verum scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus inuenio scriptum esse in libro Iob eodem sancto uiro loquente: Ecce pietas est sapientia; abstinere autem a malis scientia est. In hac differentia intellegendum est ad contemplationem sapientiam, ad actionem scientiam pertinere. 'Pietatem' quippe hoc loco posuit 'dei cultum,' quae graece dicitur *theosebeia; nam hoc uerbum habet ista sententia in codicibus graecis. Et quid est in aeternis excellentius quam deus cuius solius immutabilis est natura? Et quis cultus eius nisi amor eius quo nunc desideramus eum uidere credimusque et speramus nos esse uisuros, et quantum proficimus uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem 'in manifestatione'? Hoc est enim quod ait apostolus Paulus, facie ad faciem; hoc etiam quod Iohannes: Dilectissimi, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. De his atque huiusmodi sermo ipse mihi uidetur esse sermo sapientiae. Abstinere autem a malis quam Iob scientiam dixit esse rerum procul dubio temporalium est quoniam secundum tempus in malis sumus, a quibus abstinere debemus ut ad illa bona aeterna ueniamus. Quamobrem quidquid prudenter, fortiter, temperanter et iuste agimus ad eam pertinet scientiam siue disciplinam qua in euitandis malis bonisque appetendis actio nostra uersatur, et quidquid propter exempla uel cauenda uel imitanda et propter quarumque rerum quae nostris adcommodata sunt usibus necessaria documenta historica cognitione colligimus.