Latin
13.1.1 to 13.1.3
Augustine, De Trinitate 13.1.1-3
Not analysed yet
[I 1] In libro superiore huius operis duodecimo satis egimus discernere rationalis mentis officium in temporalibus rebus, ubi non solum cognitio uerum et actio nostra uersatur, ab excellentiore eiusdem mentis officio quod contemplandis aeternis rebus impenditur ac sola cognitione finitur. Commodius autem fieri puto ut de scripturis sanctis aliquid interseram quo facilius possit utrumque dinosci. [2] Euangelium suum Iohannes euangelista sic orsus est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium ut testimonium perheberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum; actus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius; qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. Et uerbum caro factum; est et habitauit in nobis. Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis. Hoc totum quod ex euangelio posui in praecedentibus suis partibus habet quod immutabile ac sempiternum est, cuius contemplatio nos beatos facit; in consequentibus uero permixta cum temporalibus commemorantur aeterna. Ac per hoc aliqua ibi ad scientiam pertinent, aliqua ad sapientiam sicut in libro duodecimo praecessit nostra distinctio. Nam, In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, contemplatiuam uitam requirit et intellectuali mente cernendum est. Qua in re quanto magis quisque profecerit tanto fiet sine dubitatione sapientior. Sed propter id quod ait, lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt, fide utique opus erat qua crederetur quod non uidetur. Tenebras quippe intellegi uoluit auersa ab huiusmodi luce eamque minus idonea contueri corda mortalium, propter quod adiungit et dicit: Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes; hic uenit in testimonium ut testimonium perheberet de lumine ut omnes crederent per illum. Hoc iam temporaliter gestum est et ad scientiam pertinet quae cognitione historica continetur. Hominem autem Iohannem in phantasia cogitamus quae de humanae naturae notitia impressa est nostrae memoriae. Et hoc eodem modo cogitant siue qui ista non credunt siue qui credunt. Vtrisque enim notum est quid sit homo cuius exteriorem partem, id est corpus, per corporis lumina didicerunt; interiorem uero, id est animam, in se ipsis quia et ipsi homines sunt et per humanam conuersationem cognitam tenent, ut possint cogitare quod dicitur, Fuit homo cui nomen erat Iohannes, quia et nomina sciunt loquendo et audiendo. Quod autem ibi est, missus a deo, fide tenent qui tenent, et qui fide non tenent aut dubitatione ambigunt aut infidelitate derident. Vtrique tamen, si non sunt ex numero nimis insipientium qui dicunt in corde suo: non est deus, haec audientes uerba utrumque cogitant, et quid sit deus et quid sit mitti a deo, et si non sicut res se habent, at certe sicut ualent.