Latin
13.1.4 to 13.1.5
Augustine, De Trinitate 13.1.4-5
Not analysed yet
[3] Fidem porro ipsam quam uidet quisque in corde suo esse si credit, uel non esse si non credit, aliter nouimus; non sicut corpora quae uidemus oculis corporis et per ipsorum imagines quas memoria tenemus etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non uidimus et ex his quae uidimus cogitatione utcumque formamus et memoriae commendamus quo recurramus cum uoluerimus ut illic ea, uel potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter recordatione cernamus; nec sicut hominem uiuum cuius animam etiamsi non uidemus ex nostra conicimus, et ex motibus corporalibus hominem uiuum sicut uidendo didicimus intuemur etiam cogitando. Non sic uidetur fides in corde in quo est ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia clamatque conscientia. Cum itaque propterea credere iubeamur quia id quod credere iubemur uidere non possumus, ipsam tamen fidem quando inest in nobis uidemus in nobis quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt intus est fides, et rerum quae non uidentur uidetur fides, et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus infideles fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis adcommodatur fides; loquimur enim sic ut dicamus: 'Habita est ei fides, et decepit.' Qualis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non culpabiliter de cordibus perit quando eam inuenta ueritas pellit. Optabiliter autem rerum uerarum in easdem res fides transit; non enim dicendum est: 'Perit,' quando ea quae credebantur uidentur. Numquid enim adhuc fides dicenda est cum definita sit in epistula ad hebraeos fides dictumque sit eam esse conuictionem rerum quae non uidentur? [4] Deinde quod sequitur, hic uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum, actio, ut diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur etiam de re sempiterna quod est intellegibile lumen. De quo ut testimonium perheberet uenit Iohannes qui non erat lux sed ut testimonium perheberet de lumine. Adiungit enim: Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Haec uerbo omnia qui latinam linguam sciunt ex rebus intellegunt quas nouerunt. Quarum aliquae nobis innotuerunt per corporis sensus sicut homo, sicut ipse mundus cuius tam euidentem magnitudinem cernimus, sicut eorumdem uerborum soni; nam et auditus sensus est corporis. Aliquae autem per animi rationem sicut id quod dictum est, sui eum non receperunt; intellegitur enim, 'non in eum crediderunt,' quod quid sit nullo corporis sensu sed animi ratione cognouimus. Ipsorum etiam uerborum non sonos sed significationes partim per corporis sensum, partim per animi rationem didicimus. Nec ea uerba nunc primum audiuimus, sed quae iam audieramus et non solum ipsa uerum etiam quae significarent cognita memoria tenebamus et hic agnouimus. Hoc enim nomen disyllabum cum dicitur mundus, quoniam sonus est, res utique corporalis per corpus innotuit, id est per aurem; sed etiam quod significat per corpus innotuit, id est per oculos carnis. Mundus quippe in quantum notus est uidentibus notus est. At hoc uerbum quattuor syllabarum quod est 'crediderunt,' sono suo quoniam corpus est per aurem carnis inlabitur; quod autem significat nullo corporis sensu sed animi ratione cognoscitur. Nisi enim quid sit 'crediderunt' per animum nossemus, non intellegeremus quid non fecerint illi de quibus dictum est, et sui eum non receperunt. Sonus ergo uerbi forinsecus instrepit auribus corporis et attingit sensum qui uocatur auditus. Species quoque hominis et in nobis ipsis nobis nota est et forinsecus in aliis adest corporis sensibus, oculis cum uidetur, auribus cum auditur, tactui cum tenetur et tangitur. Habet etiam in memoria nostra imaginem suam, incorporalem quidem sed corpori similem. Mundi denique ipsius mirabilis pulchritudo forinsecus praesto est et aspectibus nostris et ei sensui qui dicitur tactus si quid eius attingimus. Habet etiam ipse intus in memoria nostra imaginem suam ad quam recurrimus cum eum uel septi parietibus uel etiam in tenebris cogitamus. Sed de his imaginibus rerum corporalium incorporalibus quidem, habentibus tamen similitudines corporum et ad uitam exterioris hominis pertinentibus, iam satis in undecimo libro locuti sumus.