Latin
15.1.70 to 15.1.71
Augustine, De Trinitate 15.1.70-71
Not analysed yet
[36] Sane admonendi sunt quandoquidem donum dei iam uident dictum spiritum sanctum ut cum audiunt donum spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant quod dictum est in exspoliatione corporis carnis. Sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus sancti nihil aliud est quam spiritus sanctu. In tantum ergo donum dei est in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem deus est etsi nemini detur quia deus erat patri et filio coaeternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut dei donum ut etiam se ipsum det sicut deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis de quo dictum est: Spiritus ubi uult spirat, et apud apostolum quod iam supra commemoraui: Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult. Non est illic conditio dati et dominatio dantium sed concordia dati et dantium. [37] Quapropter sicut sancta scriptura proclamat: Deus caritas est, illaque ex deo est et in nobis id agit ut in deo maneamus et ipse in nobis, et hoc inde cognoscimus quia de spiritu suo dedit nobis, ipse spiritus eius est deus caritas. Deinde si in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit caritas quae dicitur et deus et ex deo? Et si caritas qua pater diligit filium et patrem diligit filius ineffabiliter communionem demonstrat amborum, quid conuenientius quam ut ille proprie dicatur caritas qui spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur uel intellegitur ut non solus spiritus sanctus caritas sit in illa trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur propter illa quae dicta sunt. Sicut non solus est in illa trinitate uel spiritus uel sanctus quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus, quod non ambigit pietas; et tamen ipse non frustra proprie dicitur spiritus sanctus. Quia enim est communis ambobus, id uocatur ipse proprie quod ambo communiter. Alioquin si in illa trinitate solus spiritus sanctus est caritas, profecto et filius non solius patris uerum etiam spiritus sancti filius inuenitur. Ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur filius unigenitus dei patris ut tamen et illud uerum sit quod apostolus ait de deo patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae. Non dixit, 'filii sui,' quod si diceret, uerissime diceret quemadmodum quia saepe dixit uerissime dixit; sed ait, filii caritatis suae. Filius ergo est etiam spiritus sancti si non est in illa trinitate caritas dei nisi spiritus sanctus. Quod si absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit caritas spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui proprie sic uocetur. Quod autem dictum est, filii caritatis suae, nihil aliud intellegatur quam filii sui dilecti, quam filii postremo substantiae suae. Caritas quippe patris quae in natura eius est ineffabiliter simplici nihil est aliud quam eius ipsa natura atque substantia ut saepe iam diximus et saepe iterare non piget. Ac per hoc filius caritatis eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus.