Latin
15.1.72 to 15.1.73
Augustine, De Trinitate 15.1.72-73
Not analysed yet
[XX 38] Quocirca redenda est dialectica Eunomii a quo eunomiani haeretici exorti sunt. Qui cum non potuisset intellegere nec credere uoluisset unigenitum dei uerbum per quod facta sunt omnia filium dei esse natura, hoc est de substantia patris genitum, non naturae uel substantiae siue essentiae dixit esse filium sed filium uoluntatis dei, accidentem scilicet deo, uolens asserere uoluntatem qua gigneret filium; uidelicet ideo quia nos aliquid aliquando uolumus quod antea non uolebamus, quasi non propter ista mutabilis intellegatur nostra natura, quod absit ut in deo esse credamus. Neque enim ob aliud scriptum est: Multae cogitationes in corde uiri; consilium autem domini manet in aeternum, nisi ut intellegamus siue credamus sicut aeternum deum, ita aeternum eius esse consilium, ac per hoc immutabile sicut ipse est. Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de uoluntatibus uerissime dici potest: 'Multae uoluntates in corde uiri; uoluntas autem domini manet in aeternum.' Quidam ne filium consilii uel uoluntatis dei dicerent unigenitum uerbum, ipsum consilium seu uoluntatem patris idem uerbum esse dixerunt. Sed melius quantum existimo dicitur consilium de consilio et uoluntas de uoluntate sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia, ne absurditate illa quam iam refellimus filius patrem dicatur facere sapientem uel uolentem si non habet pater in substantia sua consilium uel uoluntatem. Acute sane quidam respondit haeretico uersutissime interroganti utrum deus filium uolens an nolens genuerit, ut si diceretur, 'nolens,' absurdissima dei miseria sequeretur; si autem, 'uolens,' continuo quod intendebat uelut inuicta ratione concluderet non naturae esse filium sed uoluntatis. At ille uigilantissime uicissim quaesiuit ab eo utrum deus pater uolens an nolens sit deus, ut si responderet, 'nolens,' sequeretur illa miseria quam de deo credere magna insania est; si autem diceret, 'uolens,' responderetur ei: 'Ergo et ipse uoluntate sua deus est non natura.' Quid ergo restabat nisi ut obmutesceret et sua interrogatione obligatum insolubili uinculo se uideret? Sed uoluntas dei si et proprie dicenda est aliqua in trinitate persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. Nam quid est aliud caritas quam uoluntas?