Latin
2.1.4 to 2.1.5
Augustine, De Trinitate 2.1.4-5
Not analysed yet
[II 4] Sunt ergo quaedam in sanctis libris, ut dicere coeperam, ita posita ut ambiguum sit quonam referenda sint, utrum ad illud quod propter assumptam creaturam minor est filius, an ad illud quod quamuis aequalis tamen quia de patre sit indicatur. Et mihi quidem uidetur si eo modo ambiguum est ut explicari discernique non possit, ex utralibet regula sine periculo posse intellegi, sicut est quod ait: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit. Nam et ex forma serui potest accipi sicut iam in libro superiore tractauimus, et ex forma dei in qua sic aequalis est patri ut tamen de patre sit. In dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud uita eius, sed ipsa uita filius est; ita non est aliud filius, aliud doctrina eius, sed ipsa doctrina filius est. Ac per hoc sicut id quod dictum est: Dedit filio uitam, non aliud intellegitur quam: 'Genuit filium qui est uita,' sic etiam cum dicitur: 'Dedit filio doctrinam,' bene intellegitur: 'Genuit filium qui est doctrina'; ut quod dictum est: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit, sic intellegatur ac si dictum sit: 'Ego non sum a me ipso sed ab illo qui me misit.' [III 5] Nam et de spiritu sancto de quo non dictum est: Semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, ait tamen ipse dominus: Cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae uentura sunt annuntiabit uobis. Ille me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. Post haec uerba nisi continuo secutus dixisset: Omnia quaecumque habet pater mea sunt; propterea dixi: Quia de meo accipiet et annuntiabit uobis, crederetur fortasse ita natus de Christo spiritus sanctus quemadmodum ille de patre. De se quippe dixerat: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit; de spiritu autem sancto: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et: Quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. Sed quia reddidit causam cur dixerit de meo accipiet (ait enim: Omnia quaecumque habet pater mea sunt; propterea dixi: Quia de meo accipiet), restat ut intellegatur etiam spiritus sanctus de patris habere sicut et filius. Quomodo nisi secundum id quod supra diximus: Cum autem uenerit paracletus quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me? Procedendo itaque a patre dicitur non loqui a semetipso; et sicut non ex eo fit ut minor sit filius quia dixit: Non potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem (non enim hoc ex forma serui dixit, sed ex forma dei, sicut iam ostendimus; haec autem uerba non indicant quod minor sit sed quod de patre sit); ita non hinc efficitur ut minor sit spiritus sanctus quia dictum est de illo: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur; secundum hoc enim dictum est quod de patre procedit. Cum uero et filius de patre sit et spiritus sanctus a patre procedat, cur non ambo filii dicantur nec ambo geniti, sed ille unus filius unigenitus, hic autem spiritus sanctus nec filius nec genitus, quia si genitus utique filius, alio loco, si deus donauerit et quantum donauerit disseremus.