Latin
2.1.6 to 2.1.8
Augustine, De Trinitate 2.1.6-8
Not analysed yet
[IV 6] Verumtamen hic euigilent si possunt qui hoc etiam sibi suffragari putauerunt quasi ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: Pater, clarifica me. Ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo? Porro autem si propterea spiritus sanctus glorificat filium quia de filii accipiet et ideo de eius accipiet quia omnia quae habet pater ipsius sunt, manifestum est quia cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. Vnde cognoscitur quod omnia quae habet pater non tantum filii sed etiam spiritus sancti sunt quia potens est spiritus sanctus glorificare filium quem glorificat pater. Quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant ut aequales sint qui se inuicem glorificant. Scriptum est autem quod et filius glorificet patrem: Ego te, inquit, glorificaui super terram. Sane caueant ne putetur spiritus sanctus maior ambobus quia glorificat filium quem glorificat pater, ipsum autem nec a patre nec a filio glorificari scriptum est. [V 7] Sed in his conuicti ad illud se conuertunt ut dicant: 'Maior est qui mittit quam qui mittitur.' Proinde maior est pater filio quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto quia de illo dixit Iesus: Quem mittet pater in nomine meo; et spiritus sanctus utroque minor est quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, et filius cum dicit: Si autem abiero, mittam eum ad uos. Qua in quaestione primum quaero unde et quo missus sit filius. Ego, inquit, a patre exii et ueni in hunc mundum; ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit? ,deinde coniungit: In sua propria uenit; illuc utique missus est quo uenit. At si in hunc mundum, et in hoc est quia exiit a patre et uenit in hunc mundum, et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est ubi erat. Nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: Caelum et terram ego inpleo, si de filio dictum est (ipsum enim nonnulli uolunt intellegi uel prophetis uel in prophetis locutum, quo missus est nisi illuc ubi erat? ; ubique enim erat qui ait: Caelum et terram ego impleo. Si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? Sed neque sine spiritu suo usquam esse potuit. Itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius. Illuc ergo et spiritus sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non inuenit locum quo eat a facie dei et dicit: Si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades; ubique uolens intellegi praesentem deum, prius nominauit spiritum eius. Nam sic ait: Quo abibo ab spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam?