Latin
2.1.9 to 2.1.11
Augustine, De Trinitate 2.1.9-11
Not analysed yet
[8] Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur ubi erat, quaerendum est quomodo intellegatur ista missio siue filii siue spiritus sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de filio quidem ita scribit apostolus: Cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Misit, inquit, filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat non eum priuationem uirginitatis sed differentiam sexus hebraeo loquendi more significare uoluisse? Cum itaque ait: Misit deus filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus aduenit. Proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu suo fecisse; uerum etiam quod manifestissime atque apertissime in euangelio dicitur uirgini Mariae quaerenti ab angelo: Quomodo fiet istud? ,Spiritus sanctus superuenit in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi; et Matthaeus dicit: Inuenta est in utero habens de spiritu sancto; quamquam et apud Esaiam prophetam ipse Christus intellegitur de aduentu suo futuro dicere: Et nunc dominus misit me, et spiritus eius. [9] Fortasse aliquis cogat ut dicamus etiam a se ipso missum esse filium quia ille Mariae conceptus et partus operatio trinitatis est qua creante omnia creantur. 'Et quomodo iam,' inquit, 'pater eum misit si ipse se misit?' Cui primum respondeo quaerens ut dicat, si potest: quomodo eum pater sanctificauit si se ipse sanctificauit? Vtrumque enim idem dominus ait: Quem pater, inquit, sanctificauit et misit in hunc mundum, uos dicitis quia blasphemat quoniam dixi: Filius dei sum; alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum. Item quaero quomodo eum pater tradidit si ipse se tradidit. Vtrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui filio, inquit, proprio non pepercit, sed pronobis omnibus tradidit eum. Alibi autem de ipso saluatore ait: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Credo respondebit si haec probe sapit quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. Sic ergo intellegat illam incarnationem et ex uirgine natiuitatem in qua filius intellegitur missus una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato spiritu sancto de quo aperte dicitur: Inuenta est in utero habens de spiritu sancto.