Latin
3.1.18 to 3.1.19
Augustine, De Trinitate 3.1.18-19
Not analysed yet
[VII 12] Hic uideo quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. Nam et magi pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. Sed illud amplius est admirandum quomodo magorum illa potentia quae serpentes facere potuit ubi ad muscas minutissimas uentum est omnino defecit. Scinifes enim musculae sunt breuissimae qua tertia plaga superbus aegyptius populus caedebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus dei est hoc. Vnde intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos et aerias potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, ualere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem uel ad fallendos fallaces sicut in aegyptios et in ipsos etiam magos data est ut in eorum spirituum seductione uiderentur admirandi a quibus fiebant, a dei ueritate damnandi; uel ad admonendos fideles ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; uel ad exercendam probandam manifestandamque iustorum patientiam. Neque enim parua uisibilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habebat amisit et filios et ipsam corporis sanitatem. [VIII 13] Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam, sed deo potius a quo haec potestas datur quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis iudicat. Nam et damnatis iniquis etiam in metallo seruit aqua et ignis et terra ut faciant inde quod uolunt, sed quantum sinitur. Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt quia per illos magi resistentes famulo dei ranas et serpentes fecerunt; non enim eas ipsi creauerunt. Omnium quippe rerum quae corporaliter uisibiliterque nascuntur occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. Alia sunt enim haec iam conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus; alia uero illa occulta istorum seminum semina unde iubente creatore produxit aqua prima natatilia et uolatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. Neque enim tunc in huiuscemodi fetus ita producta sunt ut in eis quae producta sunt uis illa consumpta sit, sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones quibus erumpant et species suas peragant.