Latin
3.1.20 to 3.1.22
Augustine, De Trinitate 3.1.20-22
Not analysed yet
Ecce enim breuissimus surculus semen est; nam conuenienter mandatus terrae arborem facit. Huius autem surculi subtilius semen aliquod eiusdem generis granum est et huc usque nobis uisibile. Iam uero huius etiam grani semen quamuis oculis uidere nequeamus, ratione tamen conicere possumus quia nisi talis aliqua uis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur ex terra quae ibi seminata non essent, nec animalia tam multa nulla marium feminarumque commixtione praecedente siue in terra siue in aqua, quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt sed tamquam sparsa per terras ore colligunt. Inuisibilium enim seminum creator ipse creator est omnium rerum quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia et incrementa debitae magnitudinis distinctionesque formarum ab originalibus tamquam regulis sumunt. Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum nec agricolas creatores frugum, quamuis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda dei uirtus interius operetur, ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare creatores si pro subtilitate sui sensus et corporis semina rerum istarum nobis occultiora nouerunt et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec nisi quantum deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt nisi quantum iuste ipse permittit. Nam iniqui malitia uoluntatem suam habent iniustam; potestatem autem non nisi iuste accipiunt siue ad suam poenam siue ad aliorum uel poenam malorum uel laudem bonorum. [14] Itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae quae admouentur extrinsecus et de agricultura similitudinem assumens ait: Ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. Sicut ergo in ipsa uita nostra mentem iustificando formare non potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus euangelium et homines possunt non solum boni per ueritatem sed etiam mali per occasionem; ita creationem rerum uisibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes siue bonorum siue malorum uel angelorum uel hominum, siue etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia quemadmodum terrae agriculturam. Quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus euocatos creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores quam per eorum operam uidero exortam.