Latin
3.1.29 to 3.1.30
Augustine, De Trinitate 3.1.29-30
Not analysed yet
[X] Sed his ut dicere coeperam exceptis, alia sunt illa quae quamuis ex eadem materia corporali ad aliquid tamen diuinitus annuntiandum nostris sensibus admouentur, quae proprie miracula et signa dicuntur, nec in omnibus quae nobis a domino deo annuntiantur ipsius dei persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo demonstratur, aliquando in ea specie quae non est quod angelus quamuis per angelum disposita ministretur; rursus cum in ea specie suscipitur quae non est quod angelus, aliquando iam erat ipsum corpus et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur, aliquando ad hoc exoritur et re peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines annuntiant, aliquando ex sua persona uerba dei loquuntur sicuti cum praemittitur: Dixit dominus, aut: Haec dicit dominus, aut tale aliquid; aliquando autem nihil tale praemittentes ipsam dei personam in se suscipiunt sicuti est: Intellectum dabo tibi et constituam te in uia hac qua ingredieris. Sic non solum in dictis uerum etiam in factis dei persona significanda imponitur prophetae ut eam gerat in ministerio prophetiae, sicut eius personam gerebat qui uestimentum suum diuisit in duodecim partes et ex eis decem seruo regis Salomonis dedit regi futuro Israhel; aliquando etiam res quae non erat quod propheta et erat iam in terrenis rebus in huiusmodi significationem assumpta est, sicut somnio uiso euigilans Iacob fecit de lapide quem dormiens habebat ad caput; aliquando ad hoc fit eadem species uel aliquantum mansura, sicut potuit serpens ille aeneus exaltatus in heremo, sicut possunt et litterae; uel peracto ministerio transitura sicut panis ad hoc factus in accipiendo sacramento consumitur. [20] Sed quia haec hominibus nota sunt quippe quia per homines fiunt, honorem tamquam religiosa possunt habere, stuporem tamquam mira non possunt. Itaque illa quae per angelos fiunt quo difficiliora et ignotiora eo mirabiliora sunt nobis, illis autem tamquam suae actiones notae atque faciles. Loquitur ex persona dei angelus homini dicens: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, cum scriptura praedixisset: Visus est ei angelus domini; loquitur et homo ex persona dei dicens: Audi populus meus et loquar, Israhel, et testificabor tibi: Deus, deus tuus sum ego. Assumpta est uirga ad significationem et in serpentem angelica facultate mutata est; quae facultas cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem aliquam significationem. Inter factum angeli et factum hominis plurimum distat. Illud et mirandum est et intellegendum, hoc autem tantummodo intellegendum. Quod ex utroque intellegitur fortassis unum est, at illa ex quibus intellegitur diuersa sunt, tamquam si domini nomen et auro et atramento scribatur. Illud est pretiosius, illud uilius; quod tamen utroque significatur idipsum est.