Latin
3.1.31 to 3.1.32
Augustine, De Trinitate 3.1.31-32
Not analysed yet
Et quamuis idem significauerit serpens ex uirga Moysi quod lapis Iacob, melius tamen aliquid lapis Iacob quam serpentes magorum. Nam sicut unctio lapidis Christum in carne in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis, ita uirga Moysi conuersa in serpentem ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem crucis. Vnde ait: Sicut exaltauit Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat uitam aeternam, sicut intuentes illum serpentem exaltatum in heremo serpentium morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum illo ut euacuetur corpus peccati. Per sepentem autem mors intellegitur quae facta est a serpente in paradiso modo locutionis per efficentem id quod efficitur demonstrante. Ergo uirga in serpentem, Christus in mortem, et serpens rursus in uirgam, Christus in resurrectionem totus cum corpore suo quod est ecclesia, quod in fine temporis erit quem serpentis cauda significat quam Moyses tenuit ut redigeretur in uirgam. Serpentes autem magorum tamquam mortui saeculi nisi credentes in Christum tamquam deuorati in corpus eius intrauerint resurgere in illo non poterunt. Lapis ergo Iacob, ut dixi, melius aliquid significauit quam serpentes magorum; at enim factum magorum multo mirabilius. Verum haec ita non praeiudicant rebus intellegendis tamquam si hominis nomen scribatur auro et dei atramento. [21] Illas etiam nubes et ignes quomodo fecerint uel assumpserint angeli ad significandum quod annuntiabant etiam si dominus uel spiritus sanctus illis corporalibus formis ostendebatur, quis nouit hominum: Sicut infantes non nouerunt quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur unde uel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si numquam discant experimento uel suo uel aliorum et numquam illam speciem rerum uideant nisi inter celebrationem sacramentorum cum offertur et datur, dicaturque illis auctoritate grauissima cuius corpus et sanguis sit, nihil aliud credent nisi omnino in illa specie dominum oculis apparuisse mortalium et de latere tali percusso liquorem illum omnino fluxisse.