Latin
3.1.35 to 3.1.36
Augustine, De Trinitate 3.1.35-36
Not analysed yet
[22] Proinde illa omnia quae patribus uisa sunt cum deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam praesentaretur per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris angelis fecerit, per angelos tamen esse facta non ex nostro sensu dicimus ne cuiquam uideamur plus sapere praeter quam oportet sapere, sed sapimus ad temperantiam sicut deus nobis partitus est mensuram fidei, et credimus propter quod et loquimur. Exstat enim auctoritas diuinarum scripturarum unde mens nostra deuiare non debet, nec relicto solidamento diuini eloquii per suspicionum suarum abrupta praecipitari ubi nec sensus corporis regit nec perspicua ratio ueritatis elucet. Apertissime quippe scriptum est in epistula ad hebraeos, cum dispensatio noui testamenti a dispensatione ueteris testamenti secundum congruentiam saeculorum ac temporum distingueretur, non tantum illa uisibilia sed ipsum etiam sermonem per angelos factum. Sic enim dicit: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt ministri spiritus ad ministrationem missi propter eos qui futuri sunt haereditate possidere salutem? Hinc ostendit illa omnia non solum per angelos facta sed etiam propter nos facta, id est populum dei cui promittitur haereditas uitae aeternae. Sicut ad corinthios etiam scriptum est: Omnia autem haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos finis saeculorum obuenit. Deinde quia tunc per angelos nunc autem per filium sermo factus est, consequenter aperteque demonstrans: Propterea, inquit, abundantius debemus attendere nos ea quae audiuimus ne forte defluamus. Si enim qui per angelos dictus sermo factus est firmus, et omnis praeuaricatio et inobedientia iustam accepit mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus tantam neglegentes salutem? Et quasi quaereres quam salutem, ut ostenderet se de nouo testamento iam dicere, id est sermonem qui non per angelos sed per dominum factus est: Quae cum initium accepisset, inquit, ut enarraretur per dominum, ab his qui audierunt in nos confirmata est coaetestante deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti diuisionibus secundum suam uoluntatem.