Latin
3.1.37 to 3.1.38
Augustine, De Trinitate 3.1.37-38
Not analysed yet
[23] 'Sed,' ait aliquis, 'cur ergo scriptum est: Dixit dominus ad Moysen, et non potius: Dixit angelus ad Moysen?' Quia cum uerba iudicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis: 'Ille praeco dixit,' sed: 'Ille iudex.' Sic etiam loquente propheta sancto etsi dicamus: 'Propheta dixit,' nihil aliud quam dominum dixisse intellegi uolumus. Et si dicamus: Dominus dixit, prophetam non subtrahimus, sed quis per eum dixerit admonemus. Et illa quidem scriptura saepe aperit angelum esse domini quo loquente identidem dicitur: Dominus dixit, sicut iam demonstrauimus. Sed propter eos qui cum scriptura illic angelum nominat ipsum per se ipsum filium dei uolunt intellegi quia propter annuntiationem paternae ac suae uoluntatis a propheta dictus est angelus, propterea uolui ex hac epistula manifestius testimonium dare ubi non dixtum est: per angelum, sed: per angelos. [24] Nam et Stephanus in actibus apostolorum eo more narrat haec quo etiam in ueteribus libris conscripta sunt: Viri fratres et patres, audite, inquit: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro cum esset in Mesopotamia. Ne quis autem arbitraretur tunc deum gloriae per id quod in se ipso est cuiusquam oculis apparuisse mortalium, in consequentibus dicit quod Moysi angelus apparuerit. Fugit, inquit, Moyses in uerbo isto, et factus est inquilinus in terra Madian ubi genuit filios duos. Et completis illic annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus domini in flamma ignis in rubo. Moyses autem uidens mirabatur uisum. Qui cum accederet considerare, facta est uox domini: Ego deus patrum tuorum, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. Dixitque illi dominus: Solue calceamentum pedum tuorum, et cetera. Hic certe et angelum et dominum dicit eundemque deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob sicut in genesi sacriptum est.