Latin
4.1.10 to 4.1.11
Augustine, De Trinitate 4.1.10-11
Not analysed yet
[6] Huic ergo duplae morti nostrae saluator impendit simplam suam, et ad faciendam utramque resuscitationem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator aut impius ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renouari opus esset et tamquam resipiscendo ad uitam iustitiae reuocari, sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. Interioris enim hominis nostri sacramento data est illa uox pertinens ad mortem animae nostrae significandam non solum in psalmo uerum etiam in cruce: Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? Cui uoci congruit apostolus dicens: Scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur in qua nos non relinquit deus. Et ideo per talem crucem euacuatur corpus peccati ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato. Quia et interior homo si utique renouatur de die in diem, profecto uetus est antequam renouetur. Intus namque agitur quod idem apostolus dicit: Exuite uos ueterem hominem et induite nouum. Quod ita consequenter exponit: Quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem. Vbi autem deponitur mendacium nisi intus ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo? Resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur ubi postquam resurrexit ait mulieri: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Cui mysterio congruit apostolus dicens: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite ubi Christus et in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite. Hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere.