Latin
4.1.12 to 4.1.13
Augustine, De Trinitate 4.1.12-13
Not analysed yet
Iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet quia per talem passionem maxime hortatus est seruos suos ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Propter quod dicit apostolus: Vt suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere inuenitur resurrectio corporis domini quia discipulis ait: Palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me uidetis habere. Et unus ex discipulis eius etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: dominus meus et deus meus! Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis uestri non peribit. Vnde enim primo: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patre meum, et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? An forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? Propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore quod praecessit in domino dicit apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi. De corporis enim resurrectione illo loco agebatur propter quam etiam dicit: Transfigurauit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. Vna ergo mors nostri saluatoris duabus mortibus nostris saluti fuit, et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et in sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam conuernientia ministratum est. [IV 7] Haec autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero; unum quippe ad duo tria sunt. Sed hoc totum quod dixi ad senarium peruenit; unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea perfectum dicitur quia partibus suis completur; habet enim eas tres: sextam, tertiam, dimidiam; nec ulla pars alia quae dici possit quota sit inuenitur in eo. Sexta ergo eius unum est, tertia duo, dimidia tria. Vnum autem et duo et tria consummant eundum senarium. Cuius perfectionem nobis sancta scriptura commendat in eo maxime quod deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem dei. Et sexta aetate generis humani filius dei uenit et factus est filius hominis ut nos reformaret ad imaginem dei. Ea quippe nunc aetas agitur siue milleni anni singulis distribuantur aetatibus, siue in diuinis litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum uestigemus ut prima aetas inueniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham, et deinceps sicut Matthaeus euangelista distinxit ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad uirginis partum. Quae tres aetates coniunctae illis duabus quinque faciunt. Proinde sextam inchoauit natiuitas domini, quae nunc agitur usque ad occultum temporis finem.