Latin
5.1.23 to 5.1.24
Augustine, De Trinitate 5.1.23-24
Not analysed yet
[XII 13] Nec mouere debet quoniam diximus relatiue dici spiritum sanctum (non ipsam trinitatem sed eum qui est in trinitate), quia non ei uidetur uicissim respondere uocabulum eius ad quem refertur. Non enim sicut dicimus seruum domini et dominum serui, filium patris et patrem filii quoniam ista relatiue dicuntur, ita etiam hic possumus dicere. Dicimus enim spiritum sanctum patris, sed non uicissim dicimus patre spiritus sancti ne filius eius intellegatur spiritus sanctus. Item dicimus spiritum sanctum filii, sed non dicimus filium spiritus sancti ne pater eius intellegatur spiritus sanctus. In multis enim relatiuis hoc contingit ut non inueniatur uocabulum quo sibi uicissim respondeat quae ad se referuntur. Quid enim tam manifeste relatiue dicitur quam pignus? Ad id quippe refertur cuius pignus est, et semper pignus alicuius rei pignus est. Num ergo cum dicimus pignus patris et filii possumus uicissim dicere patrem pignoris aut filium pignoris? At uero cum dicimus donum patris et filii, non quidem possumus dicere patrem doni aut filium doni, sed ut haec uicissim respondeant dicimus donum donatoris et donatorem doni quia hic potuit inueniri usitatum uocabulum, illic non potuit. [XIII 14] Dicitur ergo relatiue pater idemque relatiue dicitur principium et si quid forte aliud; sed pater ad filium dicitur, principium uero ad omnia quae ab ipso sunt. Item dicitur relatiue filius; relatiue dicitur et uerbum et imago, et in omnibus his uocabulis ad patrem refertur; nihil autem horum pater dicitur. Et principium dicitur filius; cum enim diceretur ei: Tu quis es? ,respondit: Principium quia et loquor uobis. Sed numquid patris principium? Creatorem se quippe ostendere uoluit cum se dixit esse principium, sicut et pater principium est creaturae quod ab ipso sunt omnia. Nam et creator relatiue dicitur ad creaturam sicut dominus ad seruum. Et ideo cum dicimus et patrem principium et filium principium, non duo principia creaturae dicimus quia pater et filius simul ad creaturam unum principium est sicut unus creator, sicut unus deus.