Latin
5.1.25 to 5.1.26
Augustine, De Trinitate 5.1.25-26
Not analysed yet
Si autem quidquid in se manet et gignit aliquid uel opetur principium est ei rei quam gignit uel ei quam operatur, non possumus negare etiam spiritum sanctum recte dici principium quia non eum separamus ab appellatione creatoris. Et scriptum est de illo quod operetur, et utique in se manens operatur; non enim in aliquid eorum quae operatur ipse mutatur et uertitur. Et quae operatur uide: Vnicuique autem, inquit, datur manifestatio spiritus ad uitilitatem. Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eundem spiritum; alteri autem fides in eodem spiritu; alii donatio curationum in uno spiritu; alii operationes uirtutum; alii prophetia; alii diiudicatio spirituum; alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult, utique sicut deus. Quis enim tanta illa potest operari nisi deus? Idem autem deus qui operatur omnia in omnibus. Nam et singillatim si interrogemur de spiritu sancto, uerissime respondemus quod deus sit, et cum patre et filio simul unus deus est. Vnum ergo principium ad creaturam dicitur deus, non duo uel tria principia. [XIV 15] Ad se autem inuicem in trinitate si gegnens ad id quod gignit principium est, pater ad filium principium est quia genuit eum. Vtrum autem et ad spiritum sanctum principium sit pater quoniam dictum est: De patre procedit, non parua quaestio est. Quia si ita est, non iam principium ei tantum rei erit quam gignit aut facit sed etiam ei quam dat. Vbi et illud elucescit ut potest quod solet multos mouere, cur non sit filius etiam spiritus sanctus cum et ipse a patre exeat sicut in euangelio legitur. Exit enim non quomodo natus sed quomodo datus, et ideo non dicitur filius quia neque natus est sicut unigenitus neque factus ut per gratiam in adoptionem nasceretur sicuti nos. Quod enim de patre natum est ad patrem solum refertur cum dicitur filius, et ideo filius patris est non et noster. Quod autem datum est et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit; itaque spiritus sanctus non tantum patris et filii qui dederunt sed etiam noster dicitur qui accepimus, sicut dicitur domini salus qui dat salutem, eadem etiam nostra salus est qui accepimus.