Latin
5.1.27 to 5.1.28
Augustine, De Trinitate 5.1.27-28
Not analysed yet
Spiritus ergo et dei qui dedit et noster qui accepimus. Non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est, sed alio modo iste noster quo dicimus et: Panem nostrum da nobis. Quamquam et illum spiritum qui hominis dicitur utique accepimus. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Sed aliud est quod accepimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Vnde scriptum est et de Iohanne quod in spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, sed spiritus sanctus quem accepit Helias. Hoc et de Moyse intellegendum est cum ait ei dominus: Tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est dabo illis de spiritu sancto quem iam tibi dedi. Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus dominus, sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium; ad creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium sicut unus creator et unus dominus. [XV 16] Interius autem quaeritur utrum quemadmodum filius non hoc tantum habet nascendo ut filius sit sed omnino ut sit, sic et spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum ut donum sit sed omnino ut sit; utrum ergo erat antequam daretur sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum deus iam donum erat et antequam daretur. Sed si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique priusquam esset cui daretur. Quomodo iam erat ipsa substantia si non est nisi quia datur, sicut filius non tantum ut sit filius quod relatiue dicitur sed omnino ut sit ipsa substantia nascendo habet? An semper procedit spiritus sanctus et non ex tempore sed ab aeternitate procedit, sed quia sic procedebat ut esset donabile, iam donum erat et antequam esset cui daretur? Aliter enim intellegitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse et antequam detur; donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest.