Latin
1
Augustine, De Triplici Habitaculo [Incertus] 1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. De tribus habitaculis, regno Dei, mundo, inferno. Regni Dei bona, et inferni mala. Tria sunt sub omnipotentis Dei manu habitacula, primum, imuin, medium: quorum summum, regnum Dei vel regnum coelorum dicitur; imum, vocatur inferuus; medium, mundus præsens vel orbis terrarum appellatur. Quorum extrema omnino sibi invicem sunt contraria, el nulla sibi societate conjuncta. Quae enim societas potest esse lucis ad tenebras, et Christi ad Belial (II Cor. VI, 14 et 15)? Medium autem nonnullam habet similitudinem:-ad extrema. Unde lucem et tenebras habet, frigus et calorem, dolorcm et sanitatem, laetitiam et moerorem, odium et amorem, bonos et malos, justos et injustos, dominos et servos, regnum et subjectionem, famem et satietatem, mortem et vitam, et innumera hujus modi. Quorum omnium pars una imagiuem habet regni Dei, pars altera inferni. Commixtio namque malorum simul et bonorum in hoc mundo est; in regno autem Dei nulli mali sunt, sed omnes boni; at in inferno nulli boni, sed omnes mali; et uterque locus ex medio suppletur. Hominum enim hujus mundi, alii elevantur ad coelum, alii trahuntur ad infernum. Similes quippe similibus junguntur, id est, boni bonis, et mali malis; justi homines justis Angelis, et transgressores homines transgressoribus aigelis; servi Dei Deo, servi diaboli diabolo: benedicti vocantur ad regnum sibi paratum ab origine mundi, maledici expelluntur in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis cjus (Matth. XXV, 34 et 41).