Latin
2
Augustine, De Triplici Habitaculo [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
(a) Hona autem regni cadestis dicere, vel cogitare, vel intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora et meliora sunt, quam cogitantur et intelliguntur; unde scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deas diligentibus se (I Cor. n, 9). Regnum namque Dei omni fama majus, omni laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria, quæ putatur, excellentius. Mala etiam inferni dicere vel cogitare, ut sunt, nemo potest: pejora quippe sunt valde quam cogitantur. Regnum itaque Dei plenum est lucis, et pacis, et charitatis, et sapientiæ et gloriæ, et honestatis, et dulcedinis, et dilectionis, et melodiae, et lætitiæ, et beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec dici nec cogitari potest. At locus inferni plenus est tenebrarum, discordiæ, odii, stultitiae, miseriae, turpitudinis, amaritudinis, offeusionis, doloris, adustionis1, sitis, famis, ignis inexstinguibilis, tristitiæ, vindictæ perennis, et omnis ineffabilis mali, quod nee dici nee cogitari potest. Cives coeli sunt justi homines et Angeli, quorum rex est Dcus omnipotens. At contra cives iufcrui sunt impii homines et dæmones, quorum princeps est diabolus. Satiat justos visio sanctorum hominum et Angelorum, et super omnia ipsius Dei. Cruciat impios ct peccatores visio hominum damnatorum ct dæmonum, et super omuia ipsius diaboli. Nihil in regno Dei desideratur quod non inveniatur; at in inferno nihil invenitur quod desideratur. In regno Dei nihil invenitur, nisi quod placet, et delectat, et satiat; at contra in lacu miseriæ perennis nihil videtur, nihilque sentitur, nisi qnod displicet, nisi quod offendit, nisi quod cruciat. (a) In regno æterno erat vita sine morte, veritas sine errore, felicilas sine perturbatione. Omne bonum in regno Dei abundat, et nullum malum; omne malum in carcere diaboli abundat, et nullum bonum. Nullus indignus in regno Dei suscipitur; nullus vero dignus, nullus justus ad infernum trahitur.