Latin
3
Augustine, De Triplici Habitaculo [Incertus] 3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. De pœnis infernalibus. Principalia autem sunt duo tormenta in inferno. frigus intolerabile, et calor ignis inexstinguibilis; unde in Evangelio leitur, lllic erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 42; xxii, 43; xxv, 50). Fletus namque et liquefactio oculorum ex calore nascitur; stridor vero dentium ex frigore nascilur. Hinc eliam beatus Job, De aquis, inquit, mivium transibunt ad calorem nimium (Job XXIV, 49). De quibus duobus innumera pendent poenarum genera; videlicet, sitis intolerabilis, pœna famis, poena foetoris, poena horroris, poena timoris, poena angustiæ, poena tenebrarum, severitas turtorum, præsentia dæmonum, ferocitas bestiarum, crudelitas ministrantium, dilaceratio immortalium vermium, vermis conscientiæ, ignitæ lacrymæ, suspiria, miseriæ, dolor sine remedio, vincula sine solutione, mors alterna, poena sine fine. absentia Christi post visionem I cjus, quæ sola omnia supra dicta superat, et omnibus pœnis intolerabilior.