Latin
1 to 44
Augustine, De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus [Incertus] 1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Cum me pervigil fidei cura fecisset exsomnem, his me interrogationibus percontavi, et tali studio schole nostrae lumen accendi. Judicet vero lector, an utile sibi hoc sit; mihi tamen, si neglexerit, nihil subtrahit. INTERROGATIO. Pater, inquiunt, Deus est? RESPONSIO. Nec profanus ignorat. INT. Filius Deus est? RESP. Apostolus testis est. INT. Quid enim ait? RESP. Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem qui eat super omnes Deus benedictus in sæcula (Rom. IX, 5). INT. Quid de Spiritu sancto autumaris? RESP. Magna mihi brevitas docendi quod Deus sit, suffragatur. INT. Quae illa sit, aveo scire. RESP. Quod ex Patre procedat: probem solum, quod et peccata dimittat. INT. Ubi istud legis? RESP. In Joanne, cum insufflavit Dominus in faciem discipulorum, et ait: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccola, remissa erunt; et quorum detinueritis, detenta sunt (Joan. xx, 22, 23). INT. Nihil fortius. RESP. Alia multa nescis? INT. Quæ? RESP. Quod Christum creat in viscere, quod super Christum venit in flumine, quod vivificat ornnia, quod Baptismum consecrat, quod Christum dirigit, quod replet orbem, quod Trinitati contaxatur, quod novit, capit et rcgit omnia, nec solum terrestria, sed et coelestia, quod Apostolos eligit ac destinat, quod dona sua et prophetias quibus velit impertiat: et plura quae in Scripturis sanctis posita, ad momentum non occurrant. Et si istis non tangeris, milii tamen solum quod de Patre est, ad documentum deitatis ipsius suffecisset. Sunt et sententi; e singulares, hujus scilicet veritatis astipulatrices, ut illie Pauli: Divisiones ministeriorum sunt, ideni ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, ipse tINtem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. III, 5). Et inter cætera Petri: In veritate, inquit, scio, quia non eat Deus personarum acceptor. Cum cogitanti et hæsitanti de visu, Spiritus sancius dixerit, Surge.