Latin
45 to 89
Augustine, De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus [Incertus] 45-89
Unproofread scanNot analysed yet
et vade cum illis nihil dubitans; ego misi illos ad te (Act. x, 20, 34). Nam David saepenumero eum nuncupat Spiritum rectum in quinquagesimo psalmo. Dominum Deum appellat in nonagesimo primo: Quoniam rectus est, inquit, Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo; et, Dominus super aquas multas, in psalmo vigesimo octavo prodit, quibus in exordio suo Genesis Spiritum Dei superferri depromit (Gen. I, 2). Licet illud manifeste noverim, nunquam annumerari Spirilum sanctum Patri, vel eliam Filio potuisse, cum dictum sit, lIe, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 49): nisi socia deitate regnaret. INT. Quid ergo? ires Dei sunt? RESP. Absit: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. INT. An duo sunt? RESP. Nequaquam, quia nemo potest duobus dominis servire (Id. vi, 24). INT. Unusne probari licet? RESP. Nullus Deus nisi unus. INT. Istud lego:sed qualiter id de tota Trinitate verum sit, nosse volo. RESP. Scies, si mentem dictis infigas: Pater enim est nomen appellativum, Filius est nomen appellativum, ila quoque Spiritus sanctus appellativum et naturale nomen est. Licet Pater ad Filium et Filius ad Patrem dicatur, relativa hæc nomina nuncupentur. Deus autem nomen est proprium Palri et Filio et Spiritui sancto: sicut scribitur in Psalmo, Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua iti fines terræ (Psal. XLVII, 11). Ergo appellativa nomina Pater et Filius, et Spiritus sanctus; proprium vero, Deus, Deus, Deus. INT. Ergo tres dii sunt? RESP. Rogo, rccole denuo aliud: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus eat (Deut. VI, 4). Videsne, quæso, in hoc dicto regalem quamdam altitudinem sensus? INT. Expone breviter, audiam. RESP. Dominus, inquit, Deus tuus, Dominus unu. est. Ni fallor, hic trinam taxationem Dei univit: Dominus, inquit, et Deus tuus, et Dominus.