Latin
250 to 281
Augustine, De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus [Incertus] 250-281
Unproofread scanNot analysed yet
non est autem unum, si sit divisus. Ergo et unum cum Patre et Spiritu sancto est, et unus; quia alios conjungit, divisionem penitus non admiltil. INT. Accipio istud firmissimum contra rebelles telum; scd quo ista propositio excurrat, nosse desidero. RESP. Pax sit Deus, ut volumus, et nos prospero cursu ducat. INT. Ita est, nunc perge. RESP. Hæc igitur ipsa Pax quia litteris scribitur tribus, recipitue pluralem numerum? INT. Non. RESP. iEstima ergo P Patrem dici, A Filium nuncupari, et hoc sine ratione subtilissima ne dictum putes. A enim principium litterarum est, nec ante se ullum habere cognoscitur elementum, ut probatum haheas ante Filium nihil esse. Neque vcre id absque divini testimonii documento relinquam: ipse enim se principium esse Judæis interrogantibus indicavit (Joan. vI, 23). Hanc ergo litteram nulla alia præcedit: et quia omnis littera habet tempus; ergo et tempus defuit. Verumtamen ipsa hæc syllaba et longa est, et prima est: sed quod longa est, aeternitatem Filii Dei, non temporalitatem, insinuat. Quod syllaba, quia Pater in Filio et Filius in Patre est, et hoc unum est. Quod vero pnma est, quia Filius secundus non est. Namque et in Apocalypsi Joannes proprie ipsam litteram ponens ait. Ego sum a et ω, primus et novissimus, mitium et finis (Apoc. I, 8). Sed ideo novissimum accipe, quia dignatus est in fine temporum humiliter nasci clmori, et judicium novissimum ipse susqipcre. X autem tertia est in fine littera, uhi intelligas Spiritum sanctum non ad linem tendere, sed in superna semper majestate procedere. Idcoquc et Paulus apostolus, Quæ sursum sunt sapite, ait (Co/oss III, 2): ut sursum corda habeamus ad Demn; et utique Dominus Spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor.