Latin
282 to 301
Augustine, De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus [Incertus] 282-301
Unproofread scanNot analysed yet
III, 17). Non itaque dubito, quod in hujus excellentissimam gloriam Apostolus invitans ita loqueretur: Unum autem quæ retro sunt oblitus, in ea quæ ante sunt extentus, sequor secundum intentionem ad palmam supernæ vocationis Dei (Philipp. III. 15, 14). Ut fiat:gitur Pax ad P conjungitur A, vocalis scilicet littera, nc P muta remaneat: q'tit Deus Pater voci et Verbo suo semper annectitur. S d ut Pax sit, additur X qu:c duplex ponitur pro consonantibus littera, ut et hic consonantiam atque participium Spiritus sancti cum Patre et Filio videas, collegiumque 1ejus in superna et perfecta Trinitate cognoscas. Discrepant a se hæ litteræ appellationibus et personis, quia illud P, hoc A, istud X nuncupatur et scribitur: sed tamen ilL sit Pax, sibi eæ litteræ invicem connectuntur. P autem littera cst substantialiter, ctA littera est suhstantialitcr, et X littera est substantialiter; sicut et Pater Deus est naturaliter, ct Filius Deus est naturaliter, ct Spiritus sanctus Deus est naturaliter. Illa autcm discrepatio characterum, discrepationem facit appe! -lationum ct personarum non naturae, quia totum lillera est. Sicut in his tribus litteris diversis appellationibus vocitatis Pax scribitur, quæ plurali numero non tenetur: ita quoque appellatio Patris et Filii et Spiritus sanrti documentum est Trinitatis; sed quemadmodum Pax, ita Deus singularem obtineL numerum deitatis. In hac igitur copulatione litterarum trium divisio non admittitur, ut Pax impleatur. Si enim vel unam subtraxeris, nec Trinitas, nec Pax erit. INT. Repete, qua-so, ista lucidius. RESP. Adverte animum. Et P, inquam, littera est, et A littera est, et X littera est; sicut et Pater Deus, ei Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus: sed diversæ sunt appellationes et personæ, licet incorporalis l'atris et Filii et Spiritus sancti.