Latin
13.1 to 13.14
Augustine, De Utilitate Credendi 13.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Testor, Honorate, conscientiam meam et puris animis inhabitantem deum nihil me existimare prudentius, castius. religiosius, quam sunt illae scripturae omnes, quas testamenti ueteris nomine catholica ecclesia retinet. miraris, noui. non enim dissimulare possum longe aliter nobis fuisse persuasum. sed nihil est profecto temeritatis plenius, quae nobis tunc pueris inerat, quam quorumque librorum expositores deserere, qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et eorum sententiam requirere ab his, qui conditoribus illorum atque auctoribus acerbissimum nescio qua cogente causa bellum indixerunt. quis enim sibi umquam libros Aristotelis reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putauit, ut de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio labi potest? quis denique geometricas litteras Archimedis legere magistro Epicuro aut discere uoluit, contra quas ille multum pertinaciter nihil earum, quantum arbitror, intellegens disserebat? an istae scripturae legis planissimae sunt, in quas isti quasi uulgo expositas inpetum faciunt frustra et inaniter? qui mihi similes uidentur illi mulierculae, quam iidem ipsi solent deridere, quae irata, quod ei sol iste laudaretur et a manichaea quadam femina colendus commendaretur, ut erat religiose simplex, concita exiluit et eum locum, quem sol per fenestram inlustrauerat, crebro pede percutiens: ecce solem deumque tuum calco' clamare coepit. stulte omnino atque muliebriter —quis negat? —sed nonne tibi tales uidentur isti, qui ea, quae non intellegunt, aut cur, aut omnino qualia sint, quamue iacentibus similia, subtilia tamen intellegentibus atque diuina, magno inpetu orationis maledictisque lacerantes, quia eis inperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant? quicquid est, mihi crede, in scripturis illis altum et diuinum est: inest omnino ueritas et reficiendis instaurandisque animis adcomodatissima disciplina et plane ita modificata, ut nemo inde haurire non possit. quod sibi satis est. si modo ad hauriendum deuote ac pie, ut uera religio poscit, accedat.