Latin
13.15 to 13.26
Augustine, De Utilitate Credendi 13.15-26
Unproofread scanNot analysed yet
quod ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus est. agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non oderis, deinde ut ames; et hoc agendum quouis alio modo potius quam exponendis eorum sententiis et litteris, propterea quia si Vergilium odissemus. immo si non eum, priusquam intellectus esset, maiorum nostrorum commendatione diligeremus, numquam nobis satis fieret de illis eius quaestionibus innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari solent; nec audiremus libenter, qui cum eius laude illas expediret, sed ei faueremus, qui per eas illum errasse ac delirasse conaretur ostendere. nunc uero cum eas multi ac uarie pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum plauditur, per quorum expositionem melior inuenitur poeta, qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter cecinisse ab eis etiam, qui illum non intellegunt, creditur. itaque in quaestiuncula magistro deficienti et quid respondeat non habenti suscensemus potius quam illum mutum uitio Maronis putamus. iam si ad defensionem suam peccatum tanti auctoris adserere uoluerit. uix apud eum discipuli uel datis mercedibus remanebunt. quantum erat, ut similem beneuolentiam praeberemus eis, per quos locutum esse sanctum spiritum tam diuturna uetustate firmatum est? sed scilicet intellegentissimi adulescentes et miri rationum exploratores non euolutis saltem illis litteris, non quaesitis magistris. non aliquantum nostra tarditate accusata, non denique uel mediocri corde concesso eis, qui huiusmodi litteras per totum orbem tam longo tempore legi, custodiri tractarique uoluerunt, nihil apud illos credendum putauimus, eorum qui istis inimici infestique sunt uoce commoti, apud quos falsa pollicitatione rationis inaudita milia fabularum credere et colere cogeremur.