Latin
24.28 to 24.40
Augustine, De Utilitate Credendi 24.28-40
Unproofread scanNot analysed yet
quod facile fit, si etiam ii, qui ualent uolare, ne cui sint periculoso inuitamento, paulisper cogantur incedere. qua etiam ceteris tutum est. haec est prouidentia uerae religionis, hoc iussum diuinitus, hoc beatis maioribus traditum, hoc ad nos usque seruatum: hoc perturbare uelle atque peruertere, nihil est aliud quam ad ueram religionem sacrilegam uiam quaerere. quod qui faciunt, nec si eis concedatur quod uolunt, possunt quo intendunt peruenire. cuiusmodi enim libet excellant ingenio, nisi deus adsit, humo repunt. tunc autem adest, si societas humana in deum tendentibus curae sit. quo gradu nihil firmius in caelum reperiri potest. ego quidem huic rationi non possum resistere; nam nihil sine cognitione esse credendum qui possum dicere? cum et amicitia, nisi aliquid credatur, quod certa ratione demonstrari non potest, omnino nulla sit, et saepe dispensatoribus seruis sine ulla culpa dominorum credatur. in religione uero quid iniquius fieri potest, quam ut dei antistites nobis non fictum animum pollicentibus credant, nos eis praecipientibus nolimus credere ? postremo quae potest esse uia salubrior quam idoneum primo fieri percipiendae ueritati, adhibendo iis fidem, quae ad praecolendum et ad praecurandum animum sunt diuinitus constituta? aut si iam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum qua tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem periculi et ceteris temeritatis exemplum.