Latin
25.1 to 25.23
Augustine, De Utilitate Credendi 25.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quare iam superest. ut consideremus, quo pacto hi sequendi non sint, qui se pollicentur ratione ducturos. nam quomodo sine culpa possimus sequi eos, qui credere iubent, iam dictum est; ad hos autem sponsores rationis non modo sine uituperatione. sed etiam cum aliqua laude se uenire nonnulli putant: sed non ita est duae sunt enim personae in religione laudabiles: una eorum, qui iam inuenerunt, quos etiam beatissimos iudicare necesse est; alia eorum, qui studiosissime et rectissime inquirunt. primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in uia, qua tamen certissime peruenitur. tria sunt alia hominum genera, profecto inprobanda ac detestanda. unum est opinantium, id est eorum, qui se arbitrantur scire quod nesciunt; alterum eorum, qui sentiunt quidem se nescire. sed non ita quaerunt, ut inuenire possint; tertium eorum, qui neque se scire existimant nec quaerere uolunt. tria sunt item uelut finitima sibimet in animis hominum distinctione dignissima: intellegere, credere, opinari. quae si per se ipsa considerentur, primum semper sine uitio est, secundum aliquando cum uitio, tertium numquam sine uitio. nam intellegere magna et honesta uel etiam diuina, beatissimum est; intellegere autem superflua, nihil nocet, sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum occuparent. ipsa etiam noxia non intellegere, sed facere aut pati miserum est. non enim si quis intellegat. quomodo possit inimicus sine suo periculo occidi, intellegentia ipsa, a cupiditate reus est; quae si absit, quid innocentius dici potest? credere autem tunc est culpandum, cum uel de deo indignum aliquid creditur uel de homine facile creditur. in ceteris uero rebus si quis quid credit, si se id nescire intellegat, nulla culpa est. credo enim sceleratissimos coniuratos uirtute Ciceronis quondam interfectos: atqui id non solum nescio, sed etiam nullo pacto me scire posse certo scio.