Latin
Chapter 12
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 12.24
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem dum in hoc stadio vitæ humanæ anima degit, vincat eas quas adversum se nutrivit cupiditates fruendo mortalibus, et ad eas vincendas gratia Dei se adjuvari credat, mente illi serviens et bona voluntate; sine dubitatione reparabitur, ct a muttis mutabilibus ad unum incommutabile revertetur, reformata per Sapientiam non formatam, sed per quam formantur universa, fructurque Deo per Spiritum sanctum, quod est Donum Dei. Ita fit homo spiritualis omnia judicans, ut ipse a nemine judicetur (1 Cor. II, 15), diligens Domiuum Dcum suum in toto corde suo, in tota anima, in tota mente, et diligens proximum suum non carnalilcr, sed tanquam seipsum. Se autem spiritnalitcr diligit, qui cxloto, quod in co vivit, Deum diligit. In his cnim duobus præceptis tota Lex pendet, et Prophetæ (Matth. XXI, 37-40).