Latin
Chapter 12
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 12.25
Unproofread scanNot analysed yet
Inde jam erit consequens ut post mortem corporulcm, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristimæ stabilitati (a), quam non per se habebit, sed per animam stabilitam in Deo. Quæ rursus non per se stabilitur, sed per Deum quo fruilnr; ideoque amplius quam corpus vigebit: corpus enim per ipsam vigebit, et ipsa per incommutabilem veritatem, qui Filius Dei uniens cst; atque ita et corpus por ipsum Filium Dci vigebit, quia omnia per ipsum. Dono etiam ejus, quod animæ datur, id est sancto Spiritu, non solum anima, cui datur, salva ct pacata et sancta fit, scd ipsum eliam corpus vivificabitur, eritque in natura sua mundissimum. Ipse enim dixit: Muudate quæ intus sunt, et quæ foris sunt munda erunt (Matth. XX! :! ,53). Dicit et Apostolus: Vivificabit et mortalia corpora cestra propter Spiritum manentem in vobis (Rom. VIII, 11). Ablato ergo peccato, aurerctur et poena peccati: ct ubi cst malum? Ubi est, mors, contentio tua? ubi. est, mors, aculeus tuus? Vincit enim essentia nihilum, ct sic absorbetur mors in victoriam (I Cor. xv, 54, 55).