Latin
Chapter 19
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 19.57
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc jam cui oculi mentis patent, nee pernicioso studio vanae victoriae caligant atque turbantur, facile intelligit, omnia quæ vitiamur ct moriuntur, bona esse, quanquam ipsum vilium, et ipsa mors, malum sit. Nisi enim salute aliqua privarentur, non eis noceret vitium vel mors: sed si non noceret vi. tiam, nullo modo esset vitium. Si ergo saluti adversatur vitium, et nullo dubitante salus bonum est; bona omnia sunt, quibus adversatur vitium; quibus autem adversatur vitium, ipsa vitiantur: bona sunt ergo quæ vitiantur; sed ideo vitiantur, quia non summa bona sunt. Quia igitur bona sunt, ex Deo sunt: quia non summa bona sunt, non sunt Deus. Bonum ergo quod Vitiari non potest, Deus est. Cætera autcm omnia bona ex ipso sunt, qnae per seipsa possunt villari, quia per seipsa nihil sunt: per ipsum autem partim non vitiantur, partim vitiata sanantur 1.