Latin
Chapter 20
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 20.58
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem vitium primum animæ rationalis, voluntas ea faciendi quæ vetat summa et intima veritas. Ita homo de paradiso in hoc sæculum expulsus est, id est ab æternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma: non ergo a bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla substantia matum est; sed a bono æterno ad bonum temporale, a bono spirituali ad bonum carnale, a bono intelligibili ad bonum sensihile, a bono summo ad bonum infimum. Est igitUr quoddam bonum, quod si diligit anima rationalis, peccat; quia infra illam ordinatum est: quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia quae peccando diligitur. Non ergo arbor illa malum est, quæ in medio paradiso plantata scribitur, sed divini praecepti transgressio. Quæ cum consequentem habet justam damnationem, contingit ex illa arbore, quæ contra vetitum tacta est, dignoscentia boni et mali: quia cum suo peccato anima fuerit implicata, luendo poenas, discit quid intersit inter praeceptum quod custodire noluit, et peccatum quod fecit; atque hoc modo malum, quod cavendo non didicit, discit sentiendo; et bonum quod non obtemperando1 minus diligebat, ardentius diligit comparando.