Latin
Chapter 29
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 29.53
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia irrationalia quoque animantia vivere atque sentire nemo ambigit, illud in animo humano præstantissimum est, non quo sentit sensibilia, sed quo judicat de sensibilibus. Nam et vident acutius, et caeteris corporis sensibus acrius corpora attingunt pleraque bestiae quam liomines: sed judicare de corpori bus non sentientis tantum vitæ, sed etiam ratiocinantis est; qua illae carent, nos excellimus. Jam vero illud videre facillimum est, praestantiorem esse judicantem, quam illa res est de qua judicatur. Non solum autem rationalis vita de sensibilibus, sed de ipsis quoque sensibus judicat; cur in aqua remum infractum oporteat apparere cum rectus sit, et cur ita per oculos sentiri necesse sit: nam ipse aspectus oculorum renuntiare id potest, judicare antem nullo modo. Quare manifestum est, ut sensualem vitam corpori, ita rationalem utrique praestare.