Latin
Chapter 30
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 30.54
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si rationalis vita secundum seipsam judicat, nulla jam estnatura praestantior. Sed qnia darum est eam esse mutabilem, quando nunc perita, nunc tmperita invenitur; tanto autem melius judicat, quantoett peritior; et tanto est peritior, quanto alicujus artis vel disciplinae vel sapientiae particeps est: ipsius artis natura quaerenda est. Neque nunc artem intelligi volo, qum notatur experiendo, sed quae ratiocinando indagatur. Quid enim praeclarum novit, qui novit ea impensa quæ calce et arena confit, tenacius lapidcs cohaerere, quam luto? aut qui tam eleganter ædificat, ut qua plura sunt, paria paribus respondeant; quae autem singula, medium locum teneant? quanquam iste sensus jam sit rationi veritatique vicinior. Sed certe quaerendum est cur nos offendat, si duabus fenestris non super invicem, sed juxta invicem locatis, una earum major minorve sit, cum aequales esse potuerint: si vero super invicem fuerint, ambaeque dimidio quamvis impares, non ita offendat ilia inæqualitas; et cur non multum curemus, quanto sit una earum aut major aut minor, quia duæ sunt. In tribus autem sensus ipse videtur expetere ut aut impares non sint, aut inter maximam et minimam ita sit media, ut tanto praecedat minorem, quanto a majore praeceditur. Ita enim primo quasi natura ipsa consulitur quid probet. Ubi potissimum notandum est, quemadmodum quod solum inspectum minus displicuerit, in melioris comparatione respuatur. Ita reperitur nihil esse aliud artem vulgarem, nisi rerum expertarum placitarumque memoriam, usu quodam corporis atque operationis adjuncto: quo si careas, judicare de operibus possis, quod multo est excellentius, quamvis operari artificiosa non possis.