Latin
Chapter 33
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 33.61
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si eam corpera mentiuntur, non est credendum mentientibus, ne incidamus in vanitates vanitantium: sed quærendum potius est, cum idco mentianLur, quia eam videntur ostendere oculis carneis, cum illa mente pura videatur, utrum in tantum mentiantur, in quantum ei similia sunt, an in quantum eam non assequuntur. Nam si assequerentur, quod imi- Untur implerent. Si. autem imperent, omnino essem similia. Si omnino essent similia, nibil inter illam naturam et istam interesset. Quod si ita esset, non eam mentirentur: id enim essent quod illa est. Nee tamen mentiuntur diligentius considerantibus: quia ille mentitur qui vult vidcri id quod non est; quod autem non volens aliud putatur quam est, non mentitur, sed fallit tantum. Nam ita discernitur mentiens a fallente, quod inest omni mentienti voluntas fallendi, etiamsi non ei credatur: fallens antem esse non potest, qui non fallit. Ergo corporea species, quia nullam voluntatem habet, non mentitur: si vero etiam non putetur esse quod non est, nec fallit.