Latin
Chapter 33
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 33.62
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne ipsi quidem oculi fallunt, non enim renuntiare possunt animo nisi affectionem suam. Quod si non solum ipsi, sed etiam omnes corporis sensus ita renuntiant ut afficiuntur; quid ab eis amplius exigere debeamus ignoro. Tolle itaque vanilantes, et nulla erit vanitas. Si quis remum frangi in aqua opinatur, et cum inde aufertur integrari; non malum habet internuntium, sed malus est judea. Nam ille pro sua natura non potuit aliter in aqua sentire, nec aliter dcbuit: si enim aliud est aer, aliud aqua, justum est ut aliter in aere, aliter in aqua sentiatur. Quare oculus recte; ad boc enim factus est ut tantum videat: sed animus perverse, cui ad contemplandam summam pulchritudinem mens, non oculus factus est. Ille autem vult mentem convertere ad corpora, oculos ad Deum. Quaerit enim intelligere carnalia, et videre spiritnalia; quod fieri non potest.