Latin
Chapter 40
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 40.74
Unproofread scanNot analysed yet
Ita renascitur interior homo, et exterior corrumpitur de die in diem (II Cor. IV, 16). Sed interior exteriorem respicit, et in sua comparatione foedum videt; in proprio tamen geneve pulchrum et corporum convenientia laetantem, et corrumpentem quod in bonum suum convertit, alimenta scilicet carnis: quæ tamen corrupta, id est amittentia formam suam, in membrorum istorum fabricam migrant, et corrupta reficiunt, iD aliam formam per convenientiam transeuntia; et per vitalem motum dijudicantur quodammodo, ut ex eis in Structuram hujus visibilis pulchri quae apta sunt assumantur, non apta vero per conpruos meatus ejiciantur. Quorum aliud fæculentissianum redditur terræ ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes numeros accipit, et inchoaturin prolem, et sive convenientia duorum corporum, sive tali aliquo phantasmate commotum, per genitales vias ab ipso vertice defluit in infima voluptate 2. Jamvero in matre per certos numeros temporum in locorum numerum coaptatur, ut Mas regiones quæque membra occupent; et si modum parilitatis servaverint, luce coloris adjuncta, nascitur corpus quod formosum vocatur, et a suis dilectoribus amatur acerrime: non tamen in eo plus placet forma quae movetur, quam vita quæ movet. Nam illud animal si nos amet, allicit violentius: si oderit autem, succensemus, et ferre non possumus, etiamsi formam ipsam præbeat fruenti. Hoc totum est voluptatis regnum, et ima pulchritudo; subjacet enim corruptioni: quod si non esset, summa putaretur.