Latin
Chapter 40
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 40.75
Unproofread scanNot analysed yet
Sed adest divina providentia, quae hanc ostendat ct non malam, propter tam manifesta vestigia pninorum numerorum, in quibus sapientiae Dei non est numerus; et extremam tamen esse, miscens ei dolores et morbos et distortiones membrorum, et tenebras coloris, et animorum simultates ac dissensiones, ut ex his admoneamur incommutabilc aliquid esse quærendum. Et hoc facit per infima ministeria a, quibus id agere voluptatis est; quos exterminatores et angelos iracundiæ, divinae Scripture nominant, quamvis ipsi nesciant quid de se agatur boni. ilis similes sunt homines qui gaudent miseriis alienis, et risus sibi ac ludicra speftacula exhibent, vel exbibcri volunt eversionibus et crroribus aliorum (a). Atque ita in his omnibus boni admonentur, el exercentur, ct vincunt, et trium; hant, et regnant. Mali vero decipiuntur, cruciantur, vincuntur, damnantur, ct scrviunt; non uni omnium summo Domino, sed oltimis servis, illis videlicit angelis, qui'doloribus et miseria damnatorum pascuntur, et pro ista malevolentia bonorum liberatione torquentur. .