Latin
Chapter 41
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 41.77
Unproofread scanNot analysed yet
Corrumpitur autcm homo exterior aut profectu interioris, aut delectu suo. Sed profectu interioris ita corrumpitur, ut totus in melius reformetur, et restituatur in integrum in novissima tuba, ut jam non corrumpatur neque corrumpat. Defectu autem suo in pulchritudines corruptibiliores, id est pœnarum ordinem præcipitatur. Nec miremur quod adhuc pulchritudines nomino: nihil enim cst ordinamm, quo I non sit pulchrum; et, sicut ait Apostolus (b), omnis ordo d Deo est (Rom. XIII, 1). Necesse est autem fatcamur meliorem esse hominem plorantem, quant lætantem vermiculum: et tamen vermiculi laudem sine uno mendacio copiose possum dicere, considerans nitorem coloris, figuram tererem corporis, priora cum mediis, media cum posterioribus congruentia, et unitatis appetentiam pro suæ naturae humilitate surrantia; nihil ex tina parte formaturo, quod non ex altera parili dimensione respondeat. Quid jam de anima ipsa dicam vegetante modulum corporis sui, quomodo eum numerose moveat, quomodo appetat convenientia, quomodo vincat aut cavent obsistentia quantum potest, et ad unum sensum incolumitatis referens omnia, unitatem illam conditricem naturarum omnium, multo evidentius quam corpus insinuet? lequor de vermicu! o animante qualicumque. Cineris et stercoris laudem verissime atque uberrime plerique dixerunt (Cato apud Ciceronem, in Catone majore). Quid ergo mirum cst, si hominis animam, quae ubicumque sit et qualiscumque sit, omni corpore est melior, dicam pulchre ordinari, et de pcenis ejus alias pulchritudines fleri, cum ibi non sit quando misera est, ubi beatos esse decet, sed ibi sit ubi esse miseros decet?