Latin
Chapter 41
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 41.78
Unproofread scanNot analysed yet
Prorsus nemo nos fallat. Quidquid recte vituperator, in melioris comparatione respuitur (a). Ontis autem natura quamvis extrema, quamvis infima, in comparatione nihili jure laudatur. Et tune cuique non est bene, si melius esse potest. Quare si nobis potest bene esse cum ipsa veritate, male sumus cum quolibet vestigio veritatis: multo ergo deterius cutn extremitate vestigii, quando carnis voluptatibus adhæremus. Vincamus ergo hujus cupiditatis vel blanditias vel molestias; subjugemus nobis hanc feminam, si viri sumus. Nobis ducibus et ipsa erit melior, nec jam cupiditas, sed temperantia nominabitur. Nam cum ipsa ducit, nos autem sequimur, cupiditas illa et libido, nas vero temeritas et stultitia nuncupamur. Sequamur Christum caput nostrum, ut et nos sequatur cui caput sumus. Hoc et feminis præcipi potest, non maritali, sed fraterno jure; quo jure in Christo nec masculus nec femina sumus. Habent enim et illæ virile quiddam unde femineas subjugent voluptates, unde Christo serviant, et imperent cupiditati. Quod in multis viduis et virginibus Dei, in multis etiam maritatis, sed jam fraterne conjugalia jura servantibus, christiani populi dispensatione manifestum est. Quod si ab ea parte cui dominari Deus nos jubet, atque ut in nostram possessionem restituamur, et hortatur ct opitulatur: si ergo ab hac parte per negligentiam et impietatem vir subditus fuerit, id est mens et ratio, erit quidcm homo turpis et miser; sed destinatur in hac vita, et post hanc vitam ordinatur, quo eum destiuari et ubi ordinari summus ille rector et Dominus judicat. Nulla itaque foeditate universa creatura maculari permittitur.