Latin
Chapter 45
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 45.84
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo in ista ipsa visibilis carnis imbecillitate, ubi beata vita esse non potest, invenitur admonino beatae vitæ propter speciem de summo usque 2 ad ima venientem; quanto magis in appetitione nobilitatis et excellentiæ, et in omni superbia vanaque pomp? hujus mundi! Quid enim aliud in ea homo ap- v petit, nisi solus esse, si fieri possit, cui cuncta subjecia sint, perversa scilicet imitatione omnipotentis Dei! Quem si subditus imitaretur, secundum praecepta ejus vivendo, per eum haberet subdita caetera, nec ad tantam deformitatem veniret, ut bestiolam timeret, qui vult hominibus imperare. Habet ergo et superbia quemdam appetitum unitatis et omnipotentiæ; sed in rerum temporalium principatu, quae omnia transeunt tanquam umbra.