Latin
Chapter 45
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 45.85
Unproofread scanNot analysed yet
Invicti esse volumus, et recte; habet enim boc animi nostri natura post Deum a quo ad ejus imaginem factus est: sed ejus praecepta erant servanda, quibus servatis nemo nos vinceret. Nunc vero, dum ipsa cujus verbis turpiter consensimus, domatur dolore pariendi, et nos in terra laboramus, et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commovere ac perturbare potuerint. Itaque nolumus ab hominibus vinci, et iram non possumus vincere. Qua turpitudine quid exsecrabilius dici potest? Fatemur hominem hoc esse quod nos sumus,qui tamen etsi habeat vitia, non est tamen ipse vitium. Quanto igitur honestius homo nos vincit, quam vitium? Quis autem dubitet immane vitium esse invidentiam, qua necesse est torqueatur et subjiciatur qui non vult in rebus temporalibus vinci? Melius est ergo ut homo nos vin. cat, quam invidentia vel quodlibet aliud vitium.