Latin
Chapter 48
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 48.93
Unproofread scanNot analysed yet
Quem ergo delectat libertas, ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et qucm regnare delectat, uni omnium regnatori Dea subditus hæreat, plus eum diligendo quam seipsum. Et hæc est perfecta justitia, qua potius potiora, et minus minora diligimus. Sapieulem animam atque perfectam talcm diligat, qualem illam videt; stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest: quia nec scipsuln debet stultum diligcre. Nam qui se diligit stultum, non proficiet ad sapientiam; nee fiet quisquis qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. Sed donac ad sapientiam perfectionemque veniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret, si slulius esset, et amaret sapientiam. Quapropter si et ipsa superbia verax libertatis et veri regni umbra est, eliam per ipsam nos commemorat divina providentia quid si. gnificemus vitiosi, et quo debeamus redire correcti.