Latin
Chapter 49
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 49.94
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vcro cuncta spectacula, ct omnis illa quoe appellatur curiositas, quid aliud quærit quam de re. . rum cognitione lætitiam? Quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa veritate, ad quam omnis spectalor pervenire se cupere confitetur, cum vehementer ne fallatur invigilat, et inde se jactat si quid acutius cæteris, et vivacius in spectando cognoscat et judicet? Ipsum denique praestigiatorem, nihil aliud quam fallaciam profitentem, diligenter intuentur, et cautissime observant; et si eluduntur, quia sua non possunt, illius delectantur scientia qui eos eludit. Nam si et ille nesciret quibus causis fallantur intuentes, vel nescire crederetur, pariter erranti nullus plauderet. Si quis autem de populo unus eum deprehenderit, majorem illo laudem se mereri putat, non ob aliud, nisi quia decipi fallique non potuit. Si autem multis apcrtus sit, non ille laudatur; sed irridentur cæteri qui talia deprehendere nequeunt. Ita omnis palma cognitioni datur, et artificio, et comprehensioni vcrilaLis: ad quam nullo modo p£rveniunt qui foris eam quaerunt.