Latin
Chapter 49
Augustine, De Vera Religione Liber Unus 49.95
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque in tantas nugas et turpitudines mersi sumus, ut cum interrogati quid sit melius, verum an falsum, ore uno respondcamus, verum esse melius; jocis et ludis tamen, ubi nos utique non vera, sed iicta delectant, multo propensius quam praeceptis ipsius veritatis hæreamus. Ita nostro judicio et ore punimur, aliud ratione approbantes, aliud vanitate sectantes. Tamdiu autem est ludicrum et joculare aliquid, quamdiu novimus in cujus veri comparatione rideatur. Sed diligendo talia excidimus a vero, et non jam invenimus quarum rerum imitamenta sint, quibus tanquam primis pulchris inhiamus, et ab eis recedentes amplexamur nostra phantasmata. Nam redeuntibus nobis ad investigandam veritatem, ipsa in itinere occurrunt, et nos transire non sinunt, nullis viribus, sed magnis insidiis latroemantia, non intelligentibus quam late pateat quod dictum est: Cavete a simulacris (I Joan. v, 21 ).